[38] EPISTOLA XXXVIII.

Clarissimo Viro, eruditione & virtute praestanti

D. PETRO MEDMANNO,

Fratri suo carissimo,

S. D.

Carissime frater. Etsi prudentiam & fidem tuam agnosco in ea quoque parte literarum tuarum, in qua de Synodo scribis, tamen videris nimium sollicitus. Nunquam enim •οι αρχιερεις ρομαιοι• ullam Synodum, ne quidem fucosam convenire sinent. Sciunt secutura esse, motis disputationibus inter suos majora certamina, etiam alibi ut accidit, post exiguum illum conventum Tridentinum, qui fuit ante quinquennium: dissentire inter se monachi in Italia de re maxima coeperunt. Scripsi tamen repetitionem confessionis, quam viri docti ex aliis regionibus, qui legerunt hactenus, probarunt: & probaturum quoque te esse arbitror. De publicis negotiis nihil habeo •αξιολογον• & tibi notiora esse arbitror, quam mihi sunt. Paginas meo more tibi mitto, quae utcunque studia Academiae ostendunt, etsi & alia philosophica, utilia adolescentiae edita sunt. Tempus etiam Borssiacas calumnias refutabit. Ego certo consilio nondum respondi, nec tantum superest vacui temporis. Bene Vale, & rescribe. Pridie Cal. Iulii.

PHILIPPUS MELANTHON.